- VOCARE
- VOCAREsollenne vocabulum. Seneca, Oedipô, v. 304.In vota superos voce sollenni voca.Proprie orare est Deos, ut suscipiant, quae illis vovemus, nosque votorum compotes faciant. Virg. l. 7. Aen. v. 471.----- Divosque in vota vocavit.Et, l. 12. Aen. v. 780.----- Opemque Dei non cassa in vota vocavit:Quod proin supplendum, apud eundem, l. 6. v. 51.----- Cessas in vota precesqueTros ait, Aeneca?Scil. vocare Deos. Gronov. ad Sen. Sed et Romanis in usu verbum, cum invitationes conviviorum designarent: ut et revocare, sicut videre est apud Palmerium in Spicilegiis, et Ian. Gulielmium in libris Verisimilium, ac Quaestionibus Plautinis ad Amphitruon. c. 8. it. invocatus, apud hunc Captivis, Actu 1. sc. 1. v. 2. 6. et C. Nepotem, Cimone, c. ult. ubi de devocare eôdem sensu. Vide paulo supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.